Rozmiar: 15909 bajtów

- 38 -

1314. März 25. Liegnitz.

Herzog Boleslaus fügt zu der Bestätigung der Stadtrechte die Befreiung der Bürger von allen Beisteuern, Fuhren und Diensten.

In nomine domini amen. Pij principis interest subditorum commodis ita intendere, vt possint habunde eius patrocinio gratulari; hinc est, quod nos Bolezlaus dei gracia dux Slesie ac dominus de Lignicz, notum esse volumus vniuersis tam presentibus quam futuris huius littere seriem inspecturis, quod intuentes voluntaria seruicia fidelium nostrorum ciuium de Lignicz, que nobis sepius exhibuerunt et in posterum, fauente deo, exhibebunt, ratificamus et nichilominus confirmamus predictis nostris ciuibus omnia iura et singula, que a nostro patre domino Heinrico felicis memorie ac progenitoribus nostris actenus illese et inuiolabiliter possederunt, volentes eos de cetero in molendinis eorum et mansis ciuium tantummodo dumtaxat, qui communem prebent operam ciuitati, ita videlicet, quod preter censum debitum de omnibus exaccionibus, contribucionibus, pecunijs monetalibus, vecturis ac alijs seruicijs quibuscumque esse liberos inperpetuum et solutos. In huius rei testimonium presentem litteram nostri sigilli munimine iussimus roborari. Actum et datum Legnicz in die annunciacionis sancte Marie, anno domini M°CCC° quarto decimo, presentibus nostris fidelibus Alberto Barth, Brunislao Budewoy, Conrado de Swabisdorff, militibus, Stephano de Parchewicz, Johanne Schambori, Henrico de Sydlicz, Alberto Bauaro et Johanne de Schildaw nostre curie notario, cuius manibus presencia conscribuntur.

O. d. St. L., No. 13. Das vorige Siegel an Schnüren von blauer Seide. — Bitschens Privilegb. f. LII.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów